Glossa ordinaria

<76.3 Prothemata>

marg.| 1. {t. 4 : Erfurt, f. 1176ra ; facsim., p. 511a} Quia in circumcisione ordinatus erat Iacobus apostolus, curavit eos qui ex circumcisione erant, sicut presentes colloquendo docere. Sic et absentes per epistolam consolari, increpare, instruere, corrigere.A
marg.| 2. Legimus, occiso beato Stephano, quia «facta est persecutio magna in illa Ecclesia que erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudee et Samarie preter apostolos»a. His ergo dispersis qui propter iustitiam passi sunt mittit hanc epistolam. Scribit etiam illis qui precepta fide Christi necdum operibus perfecti esse curabant. Necnon etiam et eis qui fidei exortes durabant, qui et ipsam in credentibus quantum valuere persequi et perturbare curabant. Qui tamen omnes in dispersione fuerunt variis casibus a1 patria profugi et in numeris cedibus mortibusque et erumnis ubicumque erant ab hostibus oppressi. Itaque iustos hortatur ne in temptationibus a fide deficiant, peccantes castigat et admonet ut a peccatis se contineant et2* virtutibus proficiant. Ne infructuosum sibi sit3, immo etiam damnabile, quod fidei sacramenta percepissent4. Incredulos admonet ut penitentiam de nece salvatoris ceterisque quibus implicantur5 sceleribus gerant antequam ultio celestis vel invisibiliter vel etiam6 visibiliter irruens percellat.B
a Act. 8, 1.
B ¶Codd. : Som358 § 2b, Rusch § 5
1 v. c. a] casibus variis Som358
2 et Som358] om. Rusch
3 sit] om. Som358
4 percepissent] + reddatur Som358
5 quibus implicantur] in quibus implicabantur Som358
6 etiam] om. Som358
marg.| + 3. Queritur autem quare septem sunt et non plures fecerunt, vel propter septem dona Sancti Spiritus que continentes docent, vel propterea quia in quatuor partes mundi didem sancte Trinitatis affirmant?C
C ¶Codd. : Som358 § 6, om. Rusch
marg.| + 4. Queritur etiam quare Iacobi epistola prima sit posita cum Petrus et Ioannes priores numerentur in catalogo apostolorum. Hanc primam credimus esse causam, quare sit prior posita videlicet quia ipse Ierosolimorum7 regem suscepit Ecclesiamunde fons et origo evangelice predicationis incipiens undique diffusa est que prima sedes fuit Christianitatis, sicut et Iudaismi, cuius cathedre dignitatem Paulus ex numerando8 venerans ait : “Iacob Cepha Ioannes qui videbantur columne” Ecclesieb. Hec dignitas transmutata primum Antiochie Osea Rome secundum seculi dignitates que adhuc obtinet apostolorum princeps Petrus ut sibi adeo concessum est. Vel ideo prima est quia duodecim tribubus Israel, que prime crediderant, missa est.D
b Cf. Gal. 2, 9.
D ¶Codd. : Som358 § 7, om. Rusch
7 Ierosolimorum] coniec.
8 ex numerando] coniec .
marg.| + 5. Petri est secunda quia electis advenis qui grece dicuntur proselyti, id est eisscripsit, quidem gentilitate ad iudaismum de iudaismo ad evangelice electionis gratiam conversi sunt.E
E ¶Codd. : Som358 § 8, om. Rusch
marg.| + 6. Ioannes tertio loco ponitur quia scripsit his qui de gentibus crediderunt, cum nec natura nec professione Iudei extitissent. Atanatasitius9 presul Alexandrie primam ad patriarchas scriptam testatur. Iude ultima est quia licet sit magnus, minor tamen his tribus10. Videlicet ordinem quo scripture fuerunt retinet id est prima Iacobi scripta deinde ceteri. Constat enim quia Iacob, tricesimo post passionem Domini anno, suum consummavit martyrium, Petrus trigesimo octavo id est ultimo Neronis anno passus est ut in secunda epistola sua aitc :"Certus sum quia velox sit depositio tabernaculi mei ut Dominus revelavit". Inde patet quia imminente passionem hanc scripsit epistola cum multo ante Iacob migravit ad Deum nec duas epistolas licuit separari quas eisdem scripsit Ecclesiis.F
c 2Pt. 1, 14.
F ¶Codd. : Som358 § 9, om. Rusch
9 sic
10 coniec.
marg.| + 7. Ioannes multo post tempore suam simul et evangelium scripsit quando post occisionem Domitiani reversus de exilio, turbatam se absente Ecclesiam per hereticos reperit, quos in suis epistolis percutiens sepe cognominat Antichristos.G
G ¶Codd. : Som358 § 10, om. Rusch
marg.| + 8. Hic Iacob Alphei filius dictus est super Domini non filius Marie vel Ioseph sed promimus eius et sanguineus. Dicebantur enim fratres apud Iudeos non solum uterini sed etiam propinquiore generis.H
H ¶Codd. : Som358 § 11, om. Rusch
marg.| + 9. Hic occiso Stephano a Iudeis imminente gravi persecutione in Ecclesia que erat Ierosolimis dispersos fideles per regiones Iude et Samarie a tempore passionis dominice et variis oppressos casibus videns ipsum consolari et eos hac epistola Deo inspirante disposuit et non tantum eos qui tunc temporis erant sed etiam eos qui usque ad diem iudicii aliqua persecutionem gravabuntur in ecclesia fideles.I
I ¶Codd. : Som358 § 12, om. Rusch
marg.| + 10. In hac epistola intendit Iacob quosdam de Iudeis in Christum credentes, qui persecutionem ab infidelibus patiebantur hortari, ad constantiam fidei que perseverantiam in tribulationibus. Indignabantur enim fideles se esse inlesos et abiectos et tribulari cotidie, alios autem viliores se et a cultu Dei prorsus alienos et ditari in rebus temporalibus et ad honores pervenire. Quia propter convenienter per hanc epistolam retrahit eos ab illa indignatione, rationabiliter ostendens illos potius deprimi in sua exaltationem, se autem exaltari in sua depressione et iccirco non debere contristari sed potius gaudere que omnia insequentibus a parte monstrabit vel instruere advirtutes principalis erit intentio priori membri intentio est instruere ad tolerantiam passionum sequentium sicut intentio per singula notabitur. Materia vero ipsius sunt difeles positi in dispersione quos hortatur sub spec etributionis et intribulationem per manere et honores seculi prorsus abice. Ubi enim dicitd :"Omne gaudium existimate fratres mei cum in tentationibus incideritis”11 aperte hortatur ad tolerandas passiones fructum etiam supponens vitam eternam. Cum vero dicite: “Sitis integri” plenam beatitudinem suscipientes; divitias vero continendas12 admonet cum dicitf:"Dives sicut flos feni transibit”; honores vero cum dicitg"Nolite fratres in personarum acceptionem habere fidem Domini”J
d Iac. 1, 2  : « Omne gaudium existimate fratres mei cum in tentationes varias incideritis ».
e Iac. 1, 1.
f Cf. Iac. 1, 10 : « Dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ».
g Iac. 2, 1 : « Fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ ».
J ¶Codd. : Som358 § 13, om. Rusch
11 cum in tentationibus] coniec., u. ti Som358
12 continendas] coniec., conten / nendas Som358
marg.| 11. HIERONYMUS. IN MARTYROLOGIO. Iacobus Zebedei ab Herode Agrippa decollatus gladio interiit. Alphei autem filius in Persida defunctus. Tertius autem qui est frater Domini qui de pinna templi precipitatus interiit. Idem in expositione Isaie. Due olive, et tres, quatuor et quinque, quatuordecim apostoli intelliguntur, id est duodecim qui a Domino electi sunt et tertius decimus Iacobus qui appellatur frater Domini. Paulus quoque apostolus vas electionish quartus decimus est.K
h Cf. Act. 9, 15 : « Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel ».
K ¶Codd. : Rusch § 10, om. Som358
marg.| 12. Pro investigatione de quinque Mariis quas hagiographia sepe commemorat {t. 4 : Erfurt, f. 1176va ; facsim., p. 512a} notandum tres fuerunt sorores : Maria scilicet mater Domini, et Maria mater Iacobi Alphei et Ioseph, et Maria mater filiorum Zebedei, scilicet maioris Iacobi et Ioannis evangeliste. Maria mater Domini fuit filia Ioachim et Anne quam Cleophas, frater Ioseph, accepit uxorem, Ioachim defuncto, et generavit ex ea filiam quam vocavit Mariam deditque eam cuidam nomine Alpheo. Unde ille Iacobus minor qui cognominatus est iustus et frater Domini dictus, dicitur Iacobus Alphei, id est filius Alphei a patre. Desponsavit etiam Cleophas filiastram suam, scilicet Mariam virginem matrem Domini Ioseph fratri suo cuius virginitatis custos et solacium partus extitit et nutritor. Maria autem, uxor Zebedei et filia ipsius Anne et cuiusdam Salome, fuit qui post Cleopham habuit eam, unde legitur in evangelio Maria Iacobi et Salome. Maria Magdalene soror Lazari et Marthe fuit que Domini pedes lacrimis suis lavit et capillis suis extersit. Qua propter ei ipse peccatorum veram ablutionem et spiritualem unctionem retribuit de qua Dominus septem demones eiecit. Quinta vocatur Egyptiaca cuius prosapia ad presens non inquiritur.L
L ¶Codd. : Rusch § 11, om. Som358
marg.| + 13. Notandum est autem quia dupliciter commendat auctor epistolam suam. In primis perpersonam positam, deinde per officium persone. Per personam cum dicit Iacob , per officium cum dicit   servus Dei . Et idcirco hunc primum versum   Iacob usque   omne gaudium .   Prologus id est commendationem sequentis operis vocamus. Per hunc enim commendat sequens opus quasi dicat attamen danda sunt verba mea tum quia   ego Iacob mando vobis, tum quia   servus Dei . Iacob dico id est dico subplantator interpretatur. Sicut enim Iacob fratrem suum supplantavit, ita et apostolus fratris supplantato fuit. Diabolum enim fratrem dicit, non quod revera fit super eius sed quia in angelum lucis transformans fratrem suorum se mentitur. Et hoc est :   ego servus Iacob Dei id est creatoris et Deum omnipotentialiter id est apostolorum per excellentiam et servus Iesu id est salvatoris et Christi et regis et sacerdotis id est qui regit nos ad omnia bona et est sacerdos id est offerens se ipsum Deo Patri pro nobis in ara crucis et ars artium regimen animarum.M
M ¶Codd. : Som358 § 14, om. Rusch
marg.| + Qui delectabiliter cantat penaliter peccat.N
N ¶Codd. : Som358 § 15, om. Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Iac. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=76&chapitre=76_Prol.3 Prothemata)

Notes :